Libro 1, vv. 102- 145 - Studentville

Libro 1, vv. 102- 145

Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
terriloquis victus dictis desciscere

quaeres.
quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
somnia, quae vitae rationes vertere possint

fortunasque tuas omnis turbare timore!
et merito; nam si certam finem esse viderent
aerumnarum homines, aliqua

ratione valerent
religionibus atque minis obsistere vatum.
nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,

aeternas quoniam poenas in morte timendum.
ignoratur enim quae sit natura animai,
nata sit an contra

nascentibus insinuetur
et simul intereat nobiscum morte dirempta
an tenebras Orci visat vastasque lacunas

an pecudes alias divinitus insinuet se,
Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
detulit ex Helicone

perenni fronde coronam,
per gentis Italas hominum quae clara clueret;
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa

Ennius aeternis exponit versibus edens,
quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
sed quaedam

simulacra modis pallentia miris;
unde sibi exortam semper florentis Homeri
commemorat speciem lacrimas effundere salsas

coepisse et rerum naturam expandere dictis.
qua propter bene cum superis de rebus habenda

nobis est ratio, solis lunaeque meatus
qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
in terris, tunc cum primis

ratione sagaci
unde anima atque animi constet natura videndum,
et quae res nobis

vigilantibus obvia mentes
terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
cernere uti videamur eos audireque coram,
morte

obita quorum tellus amplectitur ossa.
Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
difficile

inlustrare Latinis versibus esse,
multa novis verbis praesertim cum sit agendum
propter egestatem linguae et rerum

novitatem;
sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
suavis amicitiae quemvis efferre

laborem
suadet et inducit noctes vigilare serenas
quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
clara tuae possim

praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus convisere possis.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti