Libro 1, vv. 215-264 - Studentville

Libro 1, vv. 215-264

Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
dissoluat natura neque

ad nihilum interemat res.
nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
ex oculis res quaeque repente erepta

periret;
nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
discidium parere et nexus exsolvere posset.

quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
donec vis obiit, quae res diverberet ictu
aut intus penetret

per inania dissoluatque,
nullius exitium patitur natura videri.
Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,

si penitus peremit consumens materiem omnem,
unde animale genus generatim in lumina vitae
redducit Venus,

aut redductum daedala tellus
unde alit atque auget generatim pabula praebens?
unde mare ingenuei fontes externaque longe

flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
omnia enim debet, mortali corpore quae

sunt,
infinita aetas consumpse ante acta diesque.
quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
e quibus haec

rerum consistit summa refecta,
inmortali sunt natura praedita certe.
haud igitur possunt ad

nilum quaeque reverti.
Denique res omnis eadem vis causaque volgo
conficeret, nisi materies aeterna teneret,
inter se

nexus minus aut magis indupedita;
tactus enim leti satis esset causa profecto,
quippe

ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
contextum vis deberet dissolvere quaeque.
at nunc, inter se quia nexus

principiorum
dissimiles constant aeternaque materies est,
incolumi remanent res corpore,

dum satis acris
vis obeat pro textura cuiusque reperta.
haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
discidio

redeunt in corpora materiai.
postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
in gremium matris

terrai praecipitavit;
at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
hinc

alitur porro nostrum genus atque ferarum,
hinc laetas urbes pueris florere videmus

frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
corpora deponunt et

candens lacteus umor
uberibus manat distentis, hinc nova proles
artubus infirmis teneras lasciva per herbas
ludit

lacte mero mentes perculsa novellas.
haud igitur penitus pereunt quaecumque

videntur,
quando alit ex alio reficit natura nec ullam
rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti