Libro 1, vv. 612-656 - Studentville

Libro 1, vv. 612-656

Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,

casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
‘quis te, nate dea, per tanta pericula

casus
insequitur? quae vis immanibus applicat oris?
tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit

Simoentis ad undam?
atque equidem Teucrum memini Sidona venire
finibus expulsum patriis, nova regna petentem
auxilio

Beli; genitor tum Belus opimam
vastabat Cyprum et victor dicione tenebat.
tempore iam ex illo casus mihi

cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
ipse hostis Teucros insigni laude ferebat
seque ortum antiqua

Teucrorum a stirpe volebat.
quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris.
me quoque per multos similis fortuna

labores
iactatam hac demum volvit consistere terra;
non ignara mali miseris succurrere disco.’
sic memorat; simul

Aenean in regia ducit
tecta, simul divum templis indicit honorem.
nec minus interea sociis ad litora mittit
viginti

tauros, magnorum horrentia centum
terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
munera laetitiamque dii.
at domus

interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant convivia tectis:
arte laboratae vestes

ostroque superbo,
ingens argentum mensis, caelataque in auro
fortia facta patrum, series longissima rerum
per tot

ducta viros antiqua ab origine gentis.
Aeneas neque enim patrius consistere mentem
passus amor rapidum ad navis

praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat;
omnis in Ascanio cari stat cura

parentis.
munera praeterea Iliacis erepta ruinis
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem
et circumtextum croceo

velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque

hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum;
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum

Priami, colloque monile
bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
haec celerans iter ad navis tendebat Achates.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti