Versione Tradotta dei Verso 62-83 del De Rerum Natura di Lucrezio
Humana ante oculos foede cum vita iaceret
in terris oppressa gravi sub religione,
quae caput a caeli
regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo mortalis
tollere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra;
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure
compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, effringere ut arta
naturae primus
portarum claustra cupiret.
ergo vivida vis animi pervicit et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne
immensum peragravit mente animoque,
unde refert nobis victor quid possit oriri,
quid nequeat,
finita potestas denique cuique
qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
quare religio pedibus subiecta
vicissim
opteritur, nos exaequat victoria caelo.
Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
impia te rationis inire elementa viamque
indugredi sceleris. quod contra saepius illa
religio peperit scelerosa atque
impia facta.
- Latino
- De rerum natura
- Lucrezio