Libro 11, vv. 376-444 - Studentville

Libro 11, vv. 376-444

Talibus

exarsit dictis violentia Turni.
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces:
‘larga quidem semper, Drance, tibi

copia fandi
tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
primus ades. sed non replenda est curia verbis, 380

quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossae.
proinde tona eloquio

(solitum tibi) meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit, passimque

tropaeis 385
insignis agros. possit quid vivida virtus
experiare licet, nec longe scilicet hostes
quaerendi nobis;

circumstant undique muros.
imus in adversos? quid cessas? an tibi Mavors
ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis

390
semper erit?
pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim

sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? 395
haud ita me experti

Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die victor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere saeptus.

nulla salus bello? capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno 400
ne cessa turbare metu

atque extollere viris
gentis bis victae, contra premere arma Latini.
nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma

tremescunt,
nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,
amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. 405
vel cum se

pavidum contra mea iurgia fingit,
artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
numquam animam talem dextra hac

absiste moveri
amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. 410

si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
si tam deserti sumus et semel agmine verso
funditus occidimus neque

habet Fortuna regressum,
oremus pacem et dextras tendamus inertis.
quamquam o, si solitae quicquam virtutis adesset.

415
ille mihi ante alios fortunatusque laborum
egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
procubuit moriens et

humum semel ore momordit.
sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
auxilioque urbes Italae populique supersunt, 420

sin et Troianis cum multo gloria venit
sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis
tempestas) cur indecores

in limine primo
deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
multa dies variique labor mutabilis aevi 425

rettulit in melius, multos alterna revisens
lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
non erit auxilio nobis

Aetolus et Arpi:
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
tot populi misere duces, nec parva sequetur 430
gloria

delectos Latio et Laurentibus agris.
est et Volscorum egregia de gente Camilla
agmen agens equitum et florentis aere

catervas.
quod si me solum Teucri in certamina poscunt
idque placet tantumque bonis communibus obsto, 435
non adeo

has exosa manus Victoria fugit
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
ibo animis contra, vel magnum praestet

Achillem
factaque Volcani manibus paria induat arma
ille licet. vobis animam hanc soceroque Latino 440
Turnus ego,

haud ulli veterum virtute secundus,
devovi. solum Aeneas vocat? et vocet oro;
nec Drances potius, sive est haec ira

deorum,
morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.’

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti