Libro 2, vv. 1-61 - Studentville

Libro 2, vv. 1-61

Versione tradotta del De Rerum Natura: versi 1-61 del Libro 1

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non

quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
suave etiam belli certamina

magna tueri
per campos instructa tua sine parte pericli;
sed nihil dulcius est,

bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque videre
errare

atque viam palantis quaerere vitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes

atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentes, o pectora caeca!

qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
degitur hoc aevi quod cumquest! nonne

videre
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura

semota metuque?
ergo corpoream ad naturam pauca videmus
esse opus omnino: quae demant

cumque dolorem,
delicias quoque uti multas substernere possint
gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
si non

aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,

lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata

aurataque templa,
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum sub ramis arboris altae

non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas adridet et anni
tempora

conspergunt viridantis floribus herbas.
nec calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus si in picturis ostroque

rubenti
iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
quapropter quoniam nihil

nostro in corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
quod super est, animo quoque nil prodesse

putandum;
si non forte tuas legiones per loca campi
fervere cum videas belli

simulacra cientis,
subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
ornatas armis stlattas pariterque animatas,
his tibi tum

rebus timefactae religiones
effugiunt animo pavidae mortisque timores
tum vacuum pectus

lincunt curaque solutum.
quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
re veraque metus hominum curaeque

sequaces
nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
audacterque inter reges rerumque potentis

versantur neque fulgorem reverentur ab auro
nec clarum vestis splendorem purpureai,
quid dubitas quin omnis sit

haec rationis potestas,
omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis

in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis

quam
quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii

solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti