Libro 2, vv. 129-143 - Studentville

Libro 2, vv. 129-143

Multa

videbis enim plagis ibi percita caecis
commutare viam retroque repulsa reverti

nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
scilicet hic a principiis est omnibus error.
prima moventur enim

per se primordia rerum,
inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
et quasi proxima sunt ad viris principiorum,

ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
ipsaque porro paulo maiora lacessunt.
sic a principiis

ascendit motus et exit
paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus

nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
corporibus,

paucis licet hinc cognoscere, Memmi.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti