Libro 2, vv. 144-181 - Studentville

Libro 2, vv. 144-181

Primum aurora novo cum spargit lumine

terras
et variae volucres nemora avia pervolitantes
aëra per tenerum liquidis loca vocibus

opplent,
quam subito soleat sol ortus tempore tali
convestire sua perfundens omnia luce,
omnibus in promptu

manifestumque esse videmus.
at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
non per inane meat

vacuum; quo tardius ire
cogitur, aërias quasi dum diverberat undas;
nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
sed

complexa meant inter se conque globata;
qua propter simul inter se retrahuntur et extra

officiuntur, uti cogantur tardius ire.
at quae sunt solida primordia simplicitate,
cum per inane meant vacuum nec res

remoratur
ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,

debent ni mirum praecellere mobilitate
et multo citius ferri quam lumina solis
multiplexque loci spatium

transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
nec persectari primordia singula quaeque,

ut videant qua quicque geratur cum ratione.
At quidam contra haec, ignari materiai,
naturam non

posse deum sine numine reddunt
tanto opere humanis rationibus atmoderate
tempora mutare annorum frugesque creare

et iam cetera, mortalis quae suadet adire
ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
et res per

Veneris blanditur saecla propagent,
ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
constituisse deos cum fingunt, omnibus

rebus
magno opere a vera lapsi ratione videntur.
nam quamvis rerum ignorem primordia quae

sint,
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis divinitus

esse creatam
naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
quae tibi posterius, Memmi,

faciemus aperta;
nunc id quod super est de motibus expediemus.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti