Libro 2, vv. 634-729 - Studentville

Libro 2, vv. 634-729

Atque ubi iam patriae perventum ad limina

sedis
antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
optabam primum montis primumque petebam,
abnegat excisa vitam

producere Troia
exsiliumque pati. ‘vos o, quibus integer aevi
sanguis,’ ait, ‘solidaeque suo stant robore

vires,
vos agitate fugam.
me si caelicolae voluissent ducere vitam,
has mihi servassent sedes. satis una superque

vidimus excidia et captae superavimus urbi.
sic o sic positum adfati discedite corpus.
ipse manu mortem inveniam;

miserebitur hostis
exuviasque petet. facilis iactura sepulcri.
iam pridem invisus divis et inutilis annos
demoror,

ex quo me divum pater atque hominum rex
fulminis adflavit ventis et contigit igni.’
Talia perstabat memorans

fixusque manebat.
nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
cuncta

pater fatoque urgenti incumbere vellet.
abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.
rursus in arma feror mortemque

miserrimus opto.
nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
‘mene efferre pedem, genitor, te posse

relicto
sperasti tantumque nefas patrio excidit ore?
si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,
et sedet hoc

animo perituraeque addere Troiae
teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
iamque aderit multo Priami de sanguine

Pyrrhus,
natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
hoc erat, alma parens, quod me per tela, per

ignis
eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque
Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam
alterum in alterius

mactatos sanguine cernam?
arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
reddite me Danais; sinite instaurata

revisam
proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.’
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
insertabam

aptans meque extra tecta ferebam.
ecce autem complexa pedes in limine coniunx
haerebat, parvumque patri tendebat

Iulum:
‘si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
hanc

primum tutare domum. cui parvus Iulus,
cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?’
Talia vociferans gemitu

tectum omne replebat,
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
namque manus inter maestorumque ora parentum

ecce levis summo de vertice visus Iuli
fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
lambere flamma comas et circum

tempora pasci.
nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
at

pater Anchises oculos ad sidera laetus
extulit et caelo palmas cum voce tetendit:
‘Iuppiter omnipotens, precibus si

flecteris ullis,
aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur,
da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.’

Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa

cum luce cucurrit.
illam summa super labentem culmina tecti
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias;

tum longo limite sulcus
dat lucem et late circum loca sulphure fumant.
hic vero victus genitor se tollit ad

auras
adfaturque deos et sanctum sidus adorat.
‘iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum,
di patrii;

servate domum, servate nepotem.
vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est
cedo equidem nec, nate, tibi comes

ire recuso.’
dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis
auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
‘ergo

age, care pater, cervici imponere nostrae;
ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit;
quo res cumque cadent, unum et

commune periclum,
una salus ambobus erit. mihi parvus Iulus
sit comes, et longe servet vestigia coniunx.

vos, famuli, quae dicam animis advertite vestris.
est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris,

iuxtaque antiqua cupressus
religione patrum multos servata per annos;
hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
tu,

genitor, cape sacra manu patriosque penatis;
me bello e tanto digressum et caede recenti
attrectare nefas, donec me

flumine vivo
abluero.’
haec fatus latos umeros subiectaque colla
veste super fulvique insternor pelle

leonis,
succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
pone subit

coniunx. ferimur per opaca locorum,
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati examine

Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti