Libro 2, vv. 80-94 - Studentville

Libro 2, vv. 80-94

Cessandoque novos rerum progignere

motus,
avius a vera longe ratione vagaris.
nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
aut gravitate sua ferri

primordia rerum
aut ictu forte alterius. nam [cum] cita saepe
obvia conflixere, fit ut

diversa repente
dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
ponderibus solidis neque quicquam a tergibus

obstet.
et quo iactari magis omnia materiai
corpora pervideas, reminiscere totius imum

nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
inmensumque patere

in cunctas undique partis
pluribus ostendi et certa ratione probatumst.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti