Libro 2, vv. 95-128 - Studentville

Libro 2, vv. 95-128

Quod

quoniam constat, ni mirum nulla quies est
reddita corporibus primis per inane profundum,
sed

magis adsiduo varioque exercita motu
partim intervallis magnis confulta resultant,
pars etiam brevibus spatiis vexantur

ab ictu.
et quae cumque magis condenso conciliatu
exiguis intervallis convecta

resultant,
indupedita suis perplexis ipsa figuris,
haec validas saxi radices et fera ferri
corpora constituunt et

cetera [de] genere horum.
paucula quae porro magnum per inane vagantur,
cetera dissiliunt longe

longeque recursant
in magnis intervallis; haec aëra rarum
sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
multaque

praeterea magnum per inane vagantur,
conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam

consociare etiam motus potuere recepta.
Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
ante oculos semper nobis versatur

et instat.
contemplator enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca domorum:

multa minuta modis multis per inane videbis
corpora misceri radiorum lumine in ipso
et vel ut aeterno

certamine proelia pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam,
conciliis et discidiis exercita crebris;
conicere

ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
dum taxat,

rerum magnarum parva potest res
exemplare dare et vestigia notitiai.
Hoc etiam magis haec animum te advertere par

est
corpora quae in solis radiis turbare videntur,
quod tales turbae motus quoque

materiai
significant clandestinos caecosque subesse.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti