Inde ubi prima fides pelago, placataque venti
dant maria et lenis crepitans
vocat Auster in altum,
deducunt socii navis et litora complent;
provehimur portu terraeque urbesque recedunt.
sacra
mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
quam pius arquitenens oras et litora circum
errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
immotamque coli dedit et contemnere ventos.
huc feror, haec fessos tuto
placidissima portu
accipit; egressi veneramur Apollinis urbem.
rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,
vittis
et sacra redimitus tempora lauro
occurrit; veterem Anchisen agnovit amicum.
iungimus hospitio dextras et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
‘da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis
et genus et mansuram
urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
quem sequimur? quove ire iubes? ubi ponere
sedes?
da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.’
vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,
liminaque
laurusque dei, totusque moveri
mons circum et mugire adytis cortina reclusis.
summissi petimus terram et vox fertur ad
auris:
‘Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
accipiet reduces.
antiquam exquirite matrem.
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris
et nati natorum et qui nascentur ab illis.’
haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,
quo Phoebus vocet
errantis iubeatque reverti.
tum genitor veterum volvens monimenta virorum
‘audite, o proceres,’ ait ‘et spes
discite vestras.
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto,
mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae.
centum
urbes habitant magnas, uberrima regna,
maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est
advectus in oras,
optavitque locum regno. nondum Ilium et arces
Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.
hinc
mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris,
et iuncti currum dominae subiere
leones.
ergo agite et divum ducunt qua iussa sequamur:
placemus ventos et Cnosia regna petamus.
nec longo distant
cursu: modo Iuppiter adsit,
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.’
sic fatus meritos aris mactavit honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo,
nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
- Latino
- Eneide
- Virgilio