L'imperatore Severo Alessandro parla in senato - Studentville

L'imperatore Severo Alessandro parla in senato

Post triumphum Romam imperator Severus venit et apud senatum talia verba habuit die VII kalendas Octobres: «Persas, patres conscripti, vicimus. Longum sermonem non faciam, tantum Persarum arma et opes bellicas et apparatus enumerabo. Erant iis iam primum elephanti septingenti turriti cum sagittariis et onere sagittarum. Ex iis triginta cepimus, ducenti interfecti sunt, decem et octo perduximus. Falcati currus mille octingenti. Adducére interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id facere supersedimus. Centum et viginti milia equitum hostium fudimus, cataphractarios, quos illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. Multos Persarum cepimus eosque vendidimus. Terras interamnanas Mesopotamiae scilicet, quae ab Helagabalo neglectae erant, recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam re quam nomine, postquam fuderamus. Haec, patres conscripti, gesta sunt. Vos supplicationem decernetis, ne diis ingrati simus».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti