L'inizio della guerra in Gallia - Studentville

L'inizio della guerra in Gallia

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is sub M. Messalae et M. Pisonis consulatu propter regni cupiditatem coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: nam Helvetii tanta virtute omnibus praestabant, ut totius Galliae imperium perfacile haberent. Id facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit, altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. Quibus rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum indicére possent, ita ut homines belli cupidi magno dolore adficerentur. Tanta multitudo autem hominum eis erat et tanta gloria belli atque fortitudinis ut angustos se fines habère arbitrarentur. Quibus rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti sunt et constituerunt ea quae ad profectionem pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemére, sementes quam maximas facére, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti