Lucio Emilio Paolo e la cagnolina Persa - Studentville

Lucio Emilio Paolo e la cagnolina Persa

Lucius Aemilius Paulus consul, qui Macedoniam provinciam sortitus erat, cum domum e Curia rediret, Tertiam filiolam osculans, animadvertit eam tristem esse. Misericordia motus, ex ea quaesivit cur tam maesta esset. Tum filiola: “Pater mi, – inquit – Persa, quam plus oculis meis amabam, periit!”. Quibus verbis auditis, consul puellam complexus est atque: “Accipio – inquit – omen! Pro certo habeo igitur Persas, nomini romano inimicissimos, a me profligatum iri”. Perierat enim catella, cui nomen Persa erat. Ita e fortuito dicto, quasi omen clarissimi triumphi accepisset, bellum sine ulla mora commisit atque, Perseo rege fugato, Romam victor remeavit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti