L'utilità del platano - Studentville

L'utilità del platano

Viator, qui olim solis calore longàque vià fessus erat, in vicinum nemus apud flumen accessit et sub ampla platano accubuit: ita, quiete et densa frondium umbra, defatigata corporis membra recreata sunt. Paulo post oculos ad platanum convertit: nullae bacae sed solum frondes videntur, ergo homo exclamavit: «O infructuosa arbor, nullam ergo utilitatem nec hominibus nec animalibus praebes!» Tum arbor viatori respondit: «Iniqua mercede beneficia mea rependis et ingratus es: nam sub ramis et frondibus meis nunc recubas et post durum opus tuum opaco frigore corporis vires reficis. Itaque ego nullas bacas gigno, magnam tamen utilitatem hominibus praebeo, et a viatoribus aestate umbra mea magna voluptate requiritur».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti