Maestri severi - Studentville

Maestri severi

Ego puer rogavi te Deum, auxilium et refugium meum, et clementiam tuam: nam in schola saepe vapulabam et flebam, quia et plagae meae ridebantur a maioribus viris et etiam a parentibus meis: ii enim certe mihi nullum malum optabant, sed verbera magistrorum meorum mihi magnum tunc malum fuerunt. Plagae a discipulis semper timebantur et nunc eos formidant, at parentes nostri ridebant ea tormenta, quibus nos pueri a magistris affligebamur. Nos discipuli ea cognovimus et timuimus, sed nostra culpa peccabamus, quia interdum male scribebamus in tabulis ceratis aut male fabulas legebamus: itaque parvum fructum scholae nobis traximus. Saepius in antiquis Romanorum scholis iuvenes verberati et abiecti sunt a suis magistris.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti