Magnifico convito di Serse - Studentville

Magnifico convito di Serse

Xerxes,tertio anno imperii sui,fecit grande convivium cunctis principibus et fortissimis Persarum et Medorum inclytis et praefectis provinciarum coram se,ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem potentiae suae multo tempore,centum videcilet et octoginta diebus.Post hoc convivium invitavit omnem populum qui inventus est Suis,a maximo usque ad minimum.Et fuit convivium septem diebus in vestibulo horti et nemoris,quod regio cultu consitum erat.Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini,sustentata funibus byssinis atque purpureis,qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur.Lectuli quoque aurei et argentei,super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide,dispositi erant.

  • Latino
  • Libro Corso di Lingua Latina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti