Mario contro i Cimbri e i Teutoni - Studentville

Mario contro i Cimbri e i Teutoni

Bellum in Numidia contra Iugurtham geritur et Romani consules M. Manlius et Q. Caepio a Cimbris et Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum et magna internicione, quoniam etiam castra sua et magnam partem copiarum perdiderunt. Timor Romae magnus fuit, sicut Hannibalis tempore Punicis bellis, quia iterum Galli Romam veniebant. Ergo Marius post victoriam Iugurthinam iterum consul factus est bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertio quoque et quarto1consul factus est, quia bellum Cimbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu2collegam habuit Q. Lutatium Catulum. Cum Cimbris conflixit et duobus3proeliis multos hostes cecìdit, multos cepit et eorum ducem Teutobodum, quinto4consul factus est.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti