Matrimonium res magna: versione tradotta - StudentVille

Matrimonium res magna!

Postquam nuptiae celebratae erunt, bonus Romanus vir magna diligentia domesticam rem familiarem administrabit et honestam quietem miserae ambitioni anteponet. Quotannis in sacris victimas opimas immolabit et sacra rite perpetrabit; praeterea, cum mulierem quam amat in matrimonium duxerit et uxor domum accesserit, bona cum reverentia eam colet. Postquam in lucem filii venerint, integer pater familias filiis, filiabus et servis summo ac severo arbitrio imperabit suamque auctoritatem exercebit: ita, dum familiae matrona cum multis ancillis in tectorum atriis lanam frequenter faciet, liberi eius vitam puriter agent severà disciplinà et bene morati. Ubi adulescentiae aetas pervenerit, pater familias adulescentulos iuvabit et assuescet vitae incommodis: mox ab iis magna pericula pro patria libenter tolerabuntur et in proeliis strenue pugnabitur. Sic, familiae in quibus amoris foedus non fractum erit, bene vivent, Romana autem potentia paulatim crescet. Igitur simplex veritas ab omnibus intellegitur: matrimonium felix, quod stabilem familiam parit, fundamentum vitae publicae est.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti