Matteo segue Gesù - Studentville

Matteo segue Gesù

Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?”. At Iesus audiens ait: “Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores”.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti