Migrazioni di popoli - Studentville

Migrazioni di popoli

In antiqua historia multi populi suam patriam reliquerunt et locum mutaverunt, inter quos invenimus Graecorum multas colonias quae hodie in Asia sunt. Italiae oras, quas Tyrrhenum pelagus alluit, Magnam Graeciam antiqui appellaverunt. Praeterea Tyrii hodie Africam incolunt, Hispaniam Poeni, Graeci se in Galliam quoque immiserunt. Multos imperitos, qui ignota loca petebant, procellae undaeque hauserunt; alii ibi consederunt, ubi aquae et alimentorum inopia eos deposuit. Variae causae fuerunt, quibus incolae ex terris suis discesserunt: alios patriae excidia, alios domestica bella submoverunt, alios pestilentia eiecit, alios terrae fecundae fama allexit. Cotidie in nostra magna terra multa mutamus et nova fundamenta ubique iacimus. Denique pauci sunt qui in proprio loco manserunt et vix invenies ullam terram, quam etiam nunc indigenae incolunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti