Miltiades 5 - Studentville

Miltiades 5

Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Plataeenses. Ea mille misit

militum. Itaque horum adventu decem milia armatorum completa sunt; quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. Quo

factum est, ut plus quam collegae Miltiades valeret. Eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque

idoneo castra fecerunt. Dein postero die sub montis radicibus acie [e] regione instructa non apertissuma – namque arbores

multis locis erant rarae – proelium commiserunt hoc consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus

hostium impediretur, ne multitudine clauderentur. Datis etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum

confligere cupiebat eoque magis, quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. Itaque in aciem

peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit. In quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut

decemplicem numerum hostium profligarint adeoque perterruerint, ut Persae non castra, sed naves petierint. Qua pugna nihil

adhuc exstitit nobilius. Nulla enim umquam tam exigua manus tantas opes prostravit.

  • Latino
  • Miltiades (De viris illustribus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti