Nessuno è schiavo per natura - Studentville

Nessuno è schiavo per natura

Mi Lucili, is quem servum tuum vocas, primum initium ducit ab eadem nostra natura, aeque spirat, aeque vivit, aeque decessit. Tu hodie ingenuus es, at cras servus esse poteris!Bellis intestinis multos splendidissime natos fortuna depressit: nunc contemnis servum, in cuius locum tu quoque, qui eum contemnis, succedere potes. Praeceptum meum certum est: vives cum servo tuo semper humaniter. «At ego – dicis – nullum habeo dominum». Forsitan eum habebis. Vives cum servo tuo clementer, comiter quoque, et in tuum colloquium eum admittes et in consilium et in convivium. «Ergo – dicis dubius – servos admovebo mensae meae?» Non magis quam reliquos viros liberos. Alii servi qui digni sunt cenabunt tecum, alii qui digni erunt. Cur, mi Lucili, amicum tantum in foro et in curia quaerimus? Diligenter apud te eum invenies. «Servus est», dicis. Sed fortasse liberum humanumque animum habet.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti