Non si picchiano i fanciulli - Studentville

Non si picchiano i fanciulli

Caedi vero discipulos, quamlibet id receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim, primum quia deforme atque servile est et certe, quod convenit si aetatem mutes, iniuria; deinde quod, si cui tam est mens illiberalis ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur; postremo quod ne opus erit quidem hac castigatione si adsiduus studiorum exactor adstiterit.
Nunc fere neglegentia paedagogorum sic emendari videtur ut pueri non facere quae recta sunt cogantur, sed cur non fecerint puniantur. Denique cum parvolum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt?

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti