Numa e Tullo - Studentville

Numa e Tullo

Numa Pompilius, Pomponii filius, postquam Curibus, oppido Sabinorum, accitus erat, Romam venit et sacra plurima instituit. Aedem Vestae fecit, virgines Vestales legit, flamines, Dialem Martialem Quirinalem, Salios, Martia sacerdotes, quorum primus praesul vocatur, instituit, pontificem maximum creavit, portas Iano gemino aedificavit. Leges quoque plures et utiles tulit, omnia gerebat iussu Egeriae nymphae, uxoris suae. Ob hanc tantam iustitiam bellum ei nullus hostis indixit. Postquam morbo solutus est, in Ianiculo sepultus est, ubi post annos arcula cum libris a Terentio exarata est; qui libri, quia leves sacrorum causas continebant, ex auctoritate patrum cremati sunt. Tullus Hostilius, quia bonam operam adversum Sabinos navaverat, rex creatus est et bellum Albanis indixit, quod trigeminorum certatione finivit. Albam propter perfidiam ducis Mettii Fufetii diruit, Albanos Romam transduxit. Curiam Hostiliam constituit. Montem Coelium urbi addidit. Et dum Numam Pompilium sacrificiis assimulat, fulmine ictus est et cum regia conflagravit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti