Origine del mausoleo - Studentville

Origine del mausoleo

Artemisiam Mausolum virum amavisse tradunt supra omnes amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem. Mausolus autem fuit, ut M. Tullius dicit, rex terrae Cariae, ut alii Graecarum historiarum scriptores, provinciae praefectus vel satrapes Graeco nomine. Is Mausolus, cum e vita excessisset, inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est; Artemisia uxor, quae maritum fortissime desiderabat et luctu in desperationem inciderat, cum ossa cineremque eius miscuisset odoribus contudissetque in faciem pulveris, ea aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia ostendit. Exstruxit ingenti cum impetu operis mariti memoriae causà sepulcrum illud, quod Halicarnassi collocatum est et numeratum inter septem omnium terrarum spectacula. Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, certamen de laudibus mariti curavit ut pararetur delegitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti