Padre e figlio segnati dal destino - Studentville

Padre e figlio segnati dal destino

Apollinis Delphis oraculo Macedonum rex Philippus admonitus erat ut a quadrigae violentia salutem suam custodiret; itaque rex toto regno disiungi currus iussit eumque locum, qui in Boeotia Quadriga vocatur, semper vitavit. Nec tamen periculi genus quod denuntiatum erat effugit: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occidit, quadrigam habuit caelatam. Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: Callanus Indus qui sua sponte se ardenti rogo superiaciebat, interpellatus est ab Alexandro et ei respondit: «Brevi te videbo»: nec id sine causa, quia voluntarium eius e vita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti