Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam magis
felicitate quam virtute partam. Atheniensis enim in Peloponnesios sexto et vicesimo anno bellum gerentes confecisse apparet. Id
qua ratione consecutus sit haud latet. Non enim virtute sui exercitus sed immodestia factum est adversariorum qui quod dicto
audientes imperatoribus suis non erant dispalati in agris relictis navibus in hostium venerunt potestatem. Quo facto
Athenienses se Lacedaemoniis dediderunt. Hac victoria Lysander elatus cum antea semper factiosus audaxque fuisset sic sibi
indulsit ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint. Nam cum hanc causam Lacedaemonii dictitassent sibi
esse belli ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent postquam apud Aegos flumen Lysander classis hostium est potitus
nihil aliud molitus est quam ut omnes civitates in sua teneret potestate cum id se Lacedaemoniorum causa facere simularet.
Namque undique qui Atheniensium rebus studuissent eiectis decem delegerat in unaquaque civitate quibus summum imperium
potestatemque omnium rerum committeret. Horum in numerum nemo admittebatur nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se
illius fore proprium fide confirmarat.
- Latino
- De viris illustribus (Lysander) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote