Thrasybulus
Lyci filius Atheniensis. Si per se virtus sine fortuna ponderanda sit dubito an hunc primum omnium ponam; illud sine dubio:
neminem huic praefero fide constantia magnitudine animi in patriam amore. Nam quod multi voluerunt paucique potuerunt ab uno
tyranno patriam liberare huic contigit ut a XXX oppressam tyrannis e servitute in libertatem vindicaret. Sed nescio quo modo
cum eum nemo anteiret his virtutibus multi nobilitate praecucurrerunt. Primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade
gessit ille nullam rem sine hoc; quae ille universa naturali quodam bono fecit lucri. Sed illa tamen omnia communia
imperatoribus cum militibus et fortuna quod in proelii concursu abit res a consilio ad vires vimque pugnantium. Itaque iure suo
nonnulla ab imperatore miles plurima vero fortuna vindicat seque hic plus valuisse quam ducis prudentiam vere potest
praedicare. Quare illud magnificentissimum factum proprium est Thrasybuli. Nam cum XXX tyranni praepositi a Lacedaemoniis
servitute oppressas tenerent Athenas plurimos civis quibus in bello parserat fortuna partim patria expulissent partim
interfecissent plurimorum bona publicata inter se divisissent non solum princeps sed etiam solus initio bellum his indixit.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Thrasybulus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote