Chabrias Atheniensis. Hic quoque in
summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit. Sed ex his elucet maxime inventum eius in proelio quod apud
Thebas fecit cum Boeotiis subsidio venisset. Namque in eo victoria fidentem summum ducem Agesilaum fugatis iam ab eo
conducticiis catervis reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto proiecta hasta impetum excipere hostium
docuit. Id novum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba revocavit. Hoc usque eo tota Graecia
fama celebratum est ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluerit quae publice ei ab Atheniensibus in foro constituta est.
Ex quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur cum victoriam essent
adepti.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Cabria) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote