Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Timotheus Cononis filius Atheniensis. Hic a patre acceptam gloriam

multis auxit virtutibus. Fuit enim disertus impiger laboriosus rei militaris peritus neque minus civitatis regendae. Multa

huius sunt praeclare facta sed haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit; in quo oppugnando

superiori bello Athenienses mille et CC talenta consumpserant id ille sine ulla publica impensa populo restituit; adversus

Cotum bella gessit ab eoque mille et CC talenta praedae in publicum rettulit. Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani simul

cum Agesilao auxilio profectus est; a quo cum Laco pecuniam numeratam accepisset ille civis suos agro atque urbibus augeri

maluit quam id sumere cuius partem domum suam ferre posset.

  • Latino
  • Timotheus
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti