Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Datames patre Camisare natione Care matre Scythissa natus primum militum in numero

fuit apud Artaxerxen eorum qui regiam tuebantur. Pater eius Camisares quod et manu fortis et bello strenuus et regi multis

locis fidelis erat repertus habuit provinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam quam incolunt Leucosyri. 2 Datames militare

munus fungens primum qualis esset aperuit in bello quod rex adversus Cadusios gessit. Namque hic multis milibus regiorum

interfectis magni fuit eius opera. Quo factum est cum in eo bello cecidisset Camisares ut paterna ei traderetur provincia.

  • Latino
  • Datames
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti