Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Epaminondas Polymnidis filius. Thebanus. De hoc priusquam scribimus haec praecipienda videntur lectoribus ne alienos mores ad

suos referant neve ea quae ipsis leviora sunt pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. Scimus enim musicen nostris moribus

abesse a principis persona saltare vero etiam in vitiis poni; quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. Cum

autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae nihil videmur debere praetermittere quod pertineat ad

eam declarandam. Quare dicemus primum de genere eius deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus; tum de moribus

ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt; postremo de rebus gestis quae a plurimis animi anteponuntur

virtutibus.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti