Hic uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur quod liberos
non relinqueret a Pelopida qui filium habebat infamem maleque eum in eo patriae consulere diceret ‘Vide’ inquit ‘ne tu peius
consulas qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps potest mihi deesse. Namque ex me natam relinquo pugnam
Leuctricam quae non modo mihi superstes sed etiam immortalis sit necesse est. ‘ Quo tempore duce Pelopida exules Thebas
occuparunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt Epaminondas quamdiu facta est caedes civium domo se tenuit quod
neque malos defendere volebat neque impugnare ne manus suorum sanguine cruentaret. Namque omnem civilem victoriam funestam
putabat. Idem postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est in primis stetit. Cuius de virtutibus vitaque satis
erit dictum si hoc unum adiunxero quod nemo ibit infitias Thebas et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo
alieno paruisse imperio; contra ea quamdiu ille praefuerit rei publicae caput feisse totius Graeciae. Ex quo intellegi potest
unum hominem pluris quam civitatem fuisse.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote