Hannibal Paragrafo 10: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 10

[1] Sic conservatis suis rebus Poenus illusis

Cretensibus omnibus ad Prusiam in Pontum pervenit. Apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem

armavit et exercuit adversus Romanos. [2] Quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges,

adiungebat bellicosas nationes.Dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et

mari et terra; [3] sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum societatem. Quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi;

quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. Ad hunc interficiundum talem iniit rationem. [4] Classe paucis

diebus erant decreturi. Superabatur navium multitudine; dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. Imperavit quam plurimas

venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici. [5] Harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo

facturus erat navale proelium, classiarios convocat hisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem, a

ceteris tantum satis habeant se defendere. Id illos facile serpentium multitudine consecuturos.

  • Latino
  • Hannibal
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti