Paragrafo 11 - Studentville

Paragrafo 11

Id cum satis se confirmasse arbitratus est certiorem

facit Datamen tempus esse maiores exercitus parari et bellum cum ipso rege suscipi deque ea re si ei videretur quo loco vellet

in colloquium veniret. Probata re colloquendi tempus sumitur locusque quo conveniretur. Huc Mithridates cum uno cui maxime

habebat fidem ante aliquot dies venit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca diligenter notat. Ipso autem

colloquii die utrique locum qui explorarent atque ipsos scrutarentur mittunt; deinde ipsi sunt congressi. Hic cum aliquamdiu

in colloquio fuissent et diverse discessissent iamque procul Datames abesset Mithridates priusquam ad suos perveniret ne quam

suspicionem pareret in eundem locum revertitur atque ibi ubi telum erat infossum resedit ut si lassitudine cuperet acquiescere

Datamenque revocavit simulans se quiddam in colloquio esse oblitum. Interim telum quod latebat protulit nudatumque vagina

veste texit ac Datami venienti ait: digredientem se animadvertisse locum quendam qui erat in conspectu ad castra ponenda esse

idoneum. Quem cum digito demonstraret et ille respiceret aversum ferro transfixit priusque quam quisquam posset succurrere

interfecit. Ita ille vir qui multos consilio neminem perfidia ceperat simulata captus est amicitia.

  • Latino
  • Datames
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti