Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius

nutu omnia gerebantur. Cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre ne de eodem plura enumerando

defatigemus lectores. Victor ex Asia cum reverteretur Thasumque divertisset quod ea civitas praecipua fide fuerat erga

Athenienses – proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici qui constantes fuissent inimici – pervertere eam

concupivit. Vidit autem nisi in eo occultasset voluntatem futurum ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis .

  • Latino
  • De viris illustribus (Lysander) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti