Thrasybulus Paragrafo 2: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 2

Hic enim cum Phylen confugisset quod est castellum in Attica munitissimum non plus

habuit secum XXX de suis. Hoc initium fuit salutis Actaeorum hoc robur libertatis clarissimae civitatis. Neque vero hic non

contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. Quae quidem res et illis contemnentibus pernicii et huic despecto saluti

fuit. Haec enim illos segnes ad persequendum hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores. Quo magis praeceptum

illud omnium in animis esse debet nihil in bello oportere contemni neque sine causa dici matrem timidi flere non solere. Neque

tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes. Nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam

pugnabant. Hinc in Piraeum transiit Munychiamque munivit. Hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti ab eaque turpiter repulsi

protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt. Usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. Nam

cedentes violari vetuit – cives enim civibus parcere aequum censebat -; neque quisquam est vulneratus nisi qui prior impugnare

voluit. Neminem iacentem veste spoliavit nil attigit nisi arma quorum indigebat quaeque ad victum pertinebant. In secundo

proelio cecidit Critias dux tyrannorum cum quidem exadversus Thrasybulum fortissime pugnaret.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Thrasybulus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti