Bellum cum Thracibus gessit; Seuthem socium Atheniensium in regnum restituit. Apud Corinthum tanta severitate
exercitui praefuit ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci; in eamque
consuetudinem adduxit ut cum proelii signum ab imperatore esset datum sine ducis opera sic ordinatae consisterent ut singuli a
peritissimo imperatore dispositi viderentur. Hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit; quod maxime tota celebratum est
Graecia. Iterum eodem bello omnes copias eorum fugavit; quo facto magnam adeptus est gloriam. Cum Artaxerxes Aegyptio regi
bellum inferre voluit Iphicraten ab Atheniensibus ducem petivit quem praeficeret exercitui conducticio cuius numerus XII milium
fuit quem quidem sic omni disciplina militari erudivit ut quemadmodum quondam Fabiani milites Romani appellati sunt sic
Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint. Idem subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardavit impetus. Nam
nisi eius adventus appropinquasset non prius Thebani Sparta abscessissent quam captam incendio delessent.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Iphicrates) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote