Timotheus Paragrafo 2: versioni svolte - StudentVille

Paragrafo 2

Itaque accepit Crithoten et Sestum. Idem classi praefectus circumvehens Peloponnesum Laconicen

populatus classem eorum fugavit Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque idem adiunxit Epirotas Athamanas Chaonas

omnesque eas gentes quae mare illud adiacent. Quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte

Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt pacemque his legibus constituerunt ut Athenienses mari duces essent.

Quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae ut tum primum arae Paci publice sint factae eique deae pulvinar sit institutum.

Cuius laudis ut memoria maneret Timotheo publice statuam in foro posuerunt. Qui honos huic uni ante id tempus contigit ut cum

patri populus statuam posuisset filio quoque daret. Sic iuxta posita regens filii veterem patris renovavit memoriam.

  • Latino
  • Timotheus
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti