Epaminondas Paragrafo 2: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 2

Natus est igitur patre quo diximus

genere honesto pauper iam a maioribus relictus eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. Nam et citharizare et cantare ad

chordarum sonum doctus est a Dionysio qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus quorum pervulgata sunt

nomina; cantare tibiis ab Olympiodoro saltare a Calliphrone. At philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum Pythagoreum;

cui quidem sic fuit deditus ut adulescens tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit neque

prius eum a se dimisit quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes

in ceteris artibus. Atque haec ad nostram consuetudinem sunt levia et potius contemnenda; at in Graecia utique olim magnae

laudi erant. Postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit non tam magnitudini virium servivit quam velocitati.

Illam enim ad athletarum usum hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. Itaque exercebatur plurimum currendo et luctando

ad eum finem quoad stans complecti posset atque contendere. In armis vero plurimum studii consumebat.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti