Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

Tali modo custodia liberatus Cimon

celeriter ad principatum pervenit. Habebat enim satis eloquentiae summam liberalitatem magnam prudentiam cum iuris civilis tum

rei militaris quod cum patre a puero in exercitibus fuerat versatus. Itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et

apud exercitum plurimum valuit auctoritate. Primum imperator apud flumen Strymona magnas copias Thracum fugavit oppidum

Amphipolim constituit eoque X milia Atheniensium in coloniam misit. Idem iterum apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum

navium classem devictam cepit eodemque die pari fortuna in terra usus est: namque hostium navibus captis statim ex classe

copias suas eduxit barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit. Qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur

quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant bene animatas confirmavit alienatas ad officium redire

coegit. Scyrum quam eo tempore Dolopes incolebant quod contumacius se gesserant vacuefecit sessores veteres urbe insulaque

eiecit agros civibus divisit. Thasios opulentia fretos suo adventu fregit. His ex manubiis arx Athenarum qua ad meridiem vergit

est ornata.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Cimon) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti