Quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret incidit
in eandem invidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes. Nam testarum suffragiis quod illi `ostrakismon’ vocant X
annorum exsilio multatus est. Cuius facti celerius Athenienses quam ipsum paenituit. Nam cum ille animo forti invidiae
ingratorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent confestim notae eius virtutis desiderium
consecutum est. Itaque post annum quintum quam expulsus erat in patriam revocatus est. Ille quod hospitio Lacedaemoniorum
utebatur satius existimans contendere Lacedaemonem sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimas civitates
conciliavit. Post neque ita multo Cyprum cum ducentis navibus imperator missus cum eius maiorem partem insulae devicisset in
morbum implicitus in oppido Citio est mortuus.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Cimon) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote