Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Itaque hi decemviralem illam potestatem ab illo constitutam sustulerunt. Quo dolore incensus iniit consilia reges

Lacedaemoniorum tollere. Sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre

consuerant. Primum Delphicum corrumpere est conatus. Cum id non potuisset Dodonam adortus est. Hinc quoque repulsus dixit se

vota suscepisse quae Iovi Hammoni solveret existimans se Afros facilius corrupturum. Hac spe cum profectus esset in Africam

multum eum antistites Iovis fefellerunt. Nam non solum corrumpi non potuerunt sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt qui

Lysandrum accusarent quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset. Accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis

Orchomeniis missus subsidio occisus est a Thebanis apud Haliartum. Quam vere de eo foret iudicatum oratio indicio fuit quae

post mortem in domo eius reperta est in qua suadet Lacedaemoniis ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad

bellum gerendum sed sic scripta ut deum videretur congruere sententiae quam ille se habiturum pecunia fidens non dubitabat.

Hanc ei scripsisse Cleon Halicarnassius dicitur.

  • Latino
  • De viris illustribus (Lysander) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti