Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio rex Lacedaemoniorum. Is inter Thrasybulum et eos qui urbem tenebant

fecit pacem his condicionibus: ne qui praeter XXX tyrannos et X qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant

usi afficerentur exsilio neve bona publicarentur; rei publicae procuratio populo redderetur. Praeclarum hoc quoque Thrasybuli

quod reconciliata pace cum plurimum in civitate posset legem tulit ne quis ante actarum rerum accusaretur neve multaretur;

eamque illi oblivionis appellarunt. Neque vero hanc tantum ferendam curavit sed etiam ut valeret effecit. Nam cum quidam ex

iis qui simul cum eo in exsilio fuerant caedem facere eorum vellent cum quibus in gratiam reditum erat publice prohibuit et id

quod pollicitus erat praestitit.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Thrasybulus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti