Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma ut ipso aspectu cuivis
iniceret admirationem sui sed in labore nimis remissus parumque patiens ut Theopompus memoriae prodidit; bonus vero civis
fideque magna. Quod cum in aliis rebus declaravit tum maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. Namque Eurydice mater
Perdiccae et Philippi cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est. Vixit ad
senectutem placatis in se suorum civium animis. Causam capitis semel dixit bello sociali simul cum Timotheo eoque iudicio est
absolutus. Menesthea filium reliquit ex Thraessa natum Coti regis filia. Is cum interrogaretur utrum pluris patrem matremne
faceret ‘Matrem’ inquit. Id cum omnibus mirum videretur ‘At’ ille ‘merito’ inquit ‘facio. Nam pater quantum in se fuit
Thraecem me genuit contra ea mater Atheniensem.’
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Iphicrates) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote