Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Tum praefecti regis Persae legatos miserunt

Athenas questum quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt quam

ante domum nisi redisset capitis se illum damnaturos denuntiarunt. Hoc ille nuntio Athenas rediit neque ibi diutius est moratus

quam fuit necesse. Non enim libenter erat ante oculos suorum civium quod et vivebat laute et indulgebat sibi liberalius quam

ut invidiam vulgi posset effugere. Est enim hoc commune vitium in magnis liberisque civitatibus ut invidia gloriae comes sit

et libenter de his detrahant quos eminere videant altius; neque animo aequo pauperes alienam opulentium intuuntur fortunam.

Itaque Chabrias cum ei licebat plurimum aberat. Neque vero solus ille aberat Athenis libenter sed omnes fere principes

fecerunt idem quod tantum se ab invidia putabant futuros quantum a conspectu suorum recesserint. Itaque Conon plurimum Cypri

vixit Iphicrates in Thraecia Timotheus Lesbo Chares Sigeo; dissimilis quidem Chares horum et factis et moribus sed tamen

Athenis et honoratus et potens.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Cabria) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti