Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse perveniret dedit operam. Itaque omnibus insciis eo ubi erat

rex venit posteroque die Thuyn hominem maximi corporis terribilique facie quod et niger et capillo longo barbaque erat promissa

optima veste texit quam satrapae regii gerere consuerant ornavit etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu;

ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica gerens in capite galeam venatoriam dextra manu clavam sinistra copulam

qua vinctum ante se Thuynem agebat ut si feram bestiam captam duceret. Quem cum omnes conspicerent propter novitatem ornatus

ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus fuit nonnemo qui agnosceret Thuym regique nuntiaret. Primo non

accredidit: itaque Pharnabazum misit exploratum. A quo ut rem gestam comperit statim admitti iussit magnopere delectatus cum

facto tum ornatu in primis quod nobilis rex in potestatem inopinanti venerat. Itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum

misit qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum Aegyptium parique eum atque illos imperio esse iussit.

Postea vero quam Pharnabazum rex revocavit illi summa imperii tradita est.

  • Latino
  • Datames
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti