Epaminondas Paragrafo 3: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 3

Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona

accesserant. Erat enim modestus prudens gravis temporibus sapienter utens; peritus belli fortis manu animo maximo; adeo

veritatis diligens ut ne ioco quidem mentiretur. Idem continens clemens patiensque admirandum in modum non solum populi sed

etiam amicorum ferens iniurias; in primis commissa celans quod interdum non minus prodest quam diserte dicere studiosus

audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. Itaque cum in circulum venisset in quo aut de re publica disputaretur aut

de philosophia sermo haberetur numquam inde prius discessit quam ad finem sermo esset adductus. Paupertatem adeo facile

perpessus est ut de re publica nihil praeter gloriam ceperit. Amicorum in se tuendo caruit facultatibus fide ad alios

sublevandos saepe sic usus est ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse communia. Nam cum aut civium suorum aliquis ab

hostibus esset captus aut virgo amici nubilis quae propter paupertatem collocari non posset amicorum consilium habebat et

quantum quisque daret pro facultatibus imperabat. Eamque summam cum fecerat priusquam acciperet pecuniam adducebat eum qui

quaerebat ad eos qui conferebant eique ut ipsi numerarent faciebat ut ille ad quem ea res perveniebat sciret quantum cuique

deberet.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti